PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAMò
LITTERAE DECRETALES
ECCLESIAE FILIORUM*
BEATIS QUADRAGINTA MARTYRIBUS ANGLIAE ET CAMBRIAE,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ecclesiae filiorum proprium et gravissimum menus plane aperteque divinum Magistrum suum confitendi (cfr. Mt. 10, 32) praeclare es tper saeculorum decursum ab iis potissimum expletum, qui vel mortem pro christiano nomine obierunt, hoc sustentati et incitati Christi sermone: Beati estis cum male dixerint vobis et persecuti vos fuerint (ib. 5, 11). Per aspera ideo Dei Ecclesia graditur arduumque salutis iter fidelibus suis significat, in quod intrepidi procedant, Christo famulentur et cum eo denique meritam mercedem accipiant. Ex huiusmodi catholicae religionis athletis, quas nulla nec tormentorum acerbitas nec caedis vis a proposito abigere potuit, quadraginta beatos illos martyres in omnium cogitatione ponendos esse censuimus, qui, ab anno MDXXXV usque ad annum MDCLXXIX ob fidei catholicae professionem in Anglia et Cambria vita privati, tam excelsa laude et gloria per haec quoque tempora fulgent ut dignissimi videantur qui non solum universae Ecclesiae venerationi proponantur, verum etiam christianis cunctis exemplo et imitationi. Beati praeterea hi caelites, cum sive eximia in Deum pietate praestiterint, sive mira in suis cuiusque vitae casibus fortitudine, sive denique in Apostolicam et Romanam Sedem amore et obsequio, egregii aestimandi sunt nationis illius filii, quam Gregorius Magnus, sanctus Decessor Noster, evangelica luce illustrandam maximopere studuit. Horum vero interitus ad illa, pro dolor! tempora revocat ad peculiaresque Angliae vices, quibus est christianorum familia lugenda dissensione disiuncta. Ab ineunte enim anno MDXXXV adacti sunt elves ut tamquam supremum Anglicae Ecclesiae caput unum regem haberent. Ab anno autem MDLXXXV vetiti sunt praeterea sacerdotes catholici sacris operari in criminenque ii omnes vocati, qui eos fugitivos forte celavissent. Hinc vexationes iterum iterumque initae: fidelium nempe alii vel ad vitam necessariis exuti, alii in ferrum et in vincula coniecti, alii oppressi, concisi, laniati, laqueo iugulati postque mortem nonnumquam obtruncati. Quorum eventuum recordatio si maerorem redintegrat Nostrum, in spent tamen bonam atque exploratam adducit posse tandem, ibi locorum, horum martyrum apud Deum intercessione, fidei et caritatis unitatem restaurari, ad commune omnium bonum et utilitatem. Haec enim canonizatio, ut Nosmet ipsi declaravimus in Consistorio semipublico die undevicesimo mensis Maii anno MCMLXX celebrato, sedum antiqua retractet vulnera, «praeclaram omnibus afferre videtur opportunitatem sive errores cuique proprios humiliter agnoscendi et sincere dolendi, sive etiam plurimas Deo agendi gratias quod nostris temporibus opus redintegrandae unitatis omnium christianorum valde profecisse videtur» (A.A.S. 62 (1970), pp. 413-414). Revera hodie nemo est qui violentiam approbet eamque idoneam esse censeat ad unitatis causam, quam contra christiani omnes, vias rationesque spirituales ingressi, promovere debent. Qua in re hi martyres admirabili prorsus exemplo praelucent.
Hi autem, quos sanctos sollemniter declarare percupimus, sunt quadraginta viri et mulieres quorum nomina subsequuntur, ex omni condicione et statu, qui cuncti, secundum illius temporis leges, suspensi, exenterati ac denique dissecti sunt, exceptis omnino paucis qui aliud genus mortis subierunt, uti peculiari ratione annotabitur.
Cuthbertus Mayne, natus prope urbem Barnstaple in comitatu Devoniensi, studia Oxonii peregit, in collegio D. Ioannis, et Duaci, ubi sacerdotio auctus est. Accusatus quod Litteras Apostolicas sub plumbodatas in Anglia promulgasset capitisque ideo damnatus, die tricesimomensis Novembris, anno MDLXXVII, apud oppidum Launceston mortis supplicium subiit.
Radulfus Sherwin, e comitatu Derbiensi, alumnus fuerat studiorum Universitatis Oxoniensis, Duaci sacerdos ordinatus est, studia theologica Romae absolvit. Protomartyr habetur inter alumnos venerabilis Collegii Anglorum in Urbe. Vix in Angliam redierat, cum statim comprehensus est et Tyburni, die primo mensis Decembris, anno MDLXXXI, necatus.
Alexander Briant, ortus in comitatu Somersettiensi, studiis dedit operam Oxonii et Duaci, ubi ordinationem sacerdotalem accepit. Londinii captus, petivit in carcere ut in Societatem Iesu ascriberetur; quod et impetravit. Mortuus est Tyburni, die primo mensis Decembris, anno MDLXXXI.
Ioannes Paine, Northamptoniensis, fuerat alumnus Collegii Duacensis, ubi sacerdotio initiatus est. Christum sacerdotem pro hominum salute animam ponentem in via regia crucis secutus est, die altero mensis Aprilis, anno MDLXXXII, apud urbem Chelmsford.
Lucas Kirby, in Universitate Cantabrigiensi, uti fertur, studuit, dein Duaci et Romae: denique Cameraci sacerdos factus est. In Angliam reversus, cum e navi egreditur, apprehenditur; post iudicium autem interficitur Tyburni, die tricesimo mensis Maii, anno MDLXXXII.
Edmundus Gennings, Staffordiensis, sacerdotio auctus est in urbe Remis. Qui, inter quadraginta Martyres, primus fuit sacerdos comprehensus vi legis notissimae quae, anno MDLXXXV contra sodales Societatis Iesu et sacerdotes qui peregre seminarium frequentaverant, lata erat. Animam Deo reddidit die decimo mensis Decembris, anno MDXCI apud Gray's Inn Field.
Eustatius White, Lincolniensis, presbyteratus ordine Romae recepto, strenue in regione meridiana Angliae per triennium operatus est. A persecutoribus Captus, inter cruciatus orabat: «Domine, plus doloris, si Tibi videbitur, et plus patientiae». Obiit Tyburni, die decimo mensis Decembris, anno MDXCI.
Polydorus Plasden, Londinii ortus, Remis studuit ac Romae, ubi sacerdotio auctus est. Supremum fidei testimonium dedit una cum Eustatio White Tyburni, eodem die et anno.
oannes Boste, apud Baton natus in comitatu Westmorlandiensi, Oxonii in Collegio Reginae studiis operam dedit, necnon Remis, ubi Christi sacerdos factus est. In Angliam reversus, duodecim annos ibidem indefesse in vinea Domini desudavit, donec die vicesimo quarto mensis Iulii, anno MDXCIV, gratiam martyrii accepit.
Ioannes Almond, prope urbem Liverpolitanam ortus, studiis incubuit in Hibernia et Romae, ubi sacerdotio ditatus est. In patriam reversus, decennium in cura animarum explevit atque, effuso Tyburni sanguine, in beatitudinem aeternam intravit, die quinto mensis Decembris, anno MDCXII.
Ioannes Southworth, Lancastriensis, Duaci ecclesiasticis dicesimo mensis Iunii, anno MDCLIV Tyburnum duceretur et paratum sibi patibulum conspicaretur, exclamavit «Hoc patibulum pro Illius cruce reputo; cum gaudio eam tollam ut Salvatorem carissimum sequar. Fides mea scelus meum est; officium implevi, idcirco damnatus sum».
Villelmus Ioannes Plessington, Lancastriensis, in Dimples Hallprope Garstang natus, alumnus fuit in Collegiis Audomaropolitano et Vallisoletano, ubi ad ordinem presbyteratus promotus est. Tempore coniurationis Titi Oates comprehensus, propter sacerdotium martyr occubuit Castriae, die undevicesimo mensis Iulii, anno MDCLXXIX.
Ioannes Lloyd, in comitatu Brecknockiensi ortus, studiis vacavit in Collegiis Gandavensi et Vallisoletano; sacerdotio auctus, viginti quattuor annos in Cambria, unde ortus erat, toto animo operibus apostolicis se dedit. Ob fidem catholicam Cardiffae, die vicesimo altero mensis Iulii, anno MDCLXXIX, vita privatus est.
Ioannes Kemble, Herefordiensis, sacerdos Duacensis, amplius decem lustra curam pastoralem in Anglia exercuit, donec annos natus octoginta Wigmarchi in Herefordia, die vicesimo altero mensis Augusti, anno MDCLXXIX, martyrii palmam adeptus est.
Ioannes Roberts, natus in loco Trawsfynydd in comitatu Merviniensi, in Collegio Oxoniensi D. Ioannis studuit nec non in Hispania in urbe Vallisoleto, ubi, ordinem S. Benedicti ingressus, sacerdotio decorates est. Mox in Angliam reversus, propter sacerdotium capitis damnatus, Tyburni die decimo mensis Decembris, anno MDCX, supremum diem obiit.
Ambrosius Barlow, e nobili genere Manchestriae ortus, Duacensis prius ac deinde Vallisoletanus alumnus, fuit post modum Ordinis S. Benedicti sacerdos, et quattuor ac viginti annos in comitatu natali ministerium suum explevit; die vero decimo mensis Septembris, anno MDCXLI, Lancastriae in odium fidei occisus est.
Albanus Roe, in comitatu Suffolciensi natus, apud Universitatem Cantabrigiensem ac Duaci studuit, deinde vero Destonardi in Gallia ordinem Benedictinum ingressus est et sacerdotio initiatus. Alacriter curae animarum in Anglia se dedit, donec captus est; post septemdecim annos in carcere expletos, supplicium subiit Tyburni die tricesimo primo mensis Ianuarii, anno MDCXLII.
Ioannes Houghton, Exoniensis et Universitatis Cantabrigiensis alumnus, fuit postmodum monachus Cartusianus et Prior Cartusiae Londiniensis. Cum nollet profiteri Henricum VIII supremum Ecclesiae caput in Anglia, Tyburni die quarto mensis Maii, anno MDXXXV, morte multatus est.
Augustinus Webster, sacerdos idemque monachus Cartusianus, Prior fuerat Axholme, in comitatu Lincolniensi. Ubi ortus sit ignoratur nec de eius iuventute quidquam scitur, nisi quod in Universitate Cantabrigensi studuit. «Regem accipere non possum» inquit «caput supremum esse Ecclesiae, sed unum eum qui caput Ecclesiae ab Ecclesiae doctoribus accipitur». Qua de re die quarto mensis Mail, annoMDXXXV, Tyburni ad supplicium tractus est.
Robertus Lawrence, sacerdos idemque monachus Cartusianus, Priorem egerat in loco Beauvale, in comitatu Nottinghamiensi. Fere nihil de eius ante acta vita notum est, sed constat eum una cum Ioanne Houghton et Augustino Webster, eodem loco, die et anno atque eandem ob causam, ob fidelitatem nempe erga, primatum spiritualem Romani Pontificis, e vivis ablatum esse.
Richardus Reynolds, sacerdos et monachus ordinis S. Brigidae in monasterio, cui nomen Syon Abbey, in comitatu Middlesexiensi, fuerat olim Universitatis Cantabrigiensis alumnus et evaserat vir inter Anglos passim fama scientiae et sanctitatis notissimus. Cum fidem patrum impavide profiteretur, die quarto mensis Mali, anno MDXXXV Tyburni carnificis mane periit. Ioannes Stone, sacerdos, ordinis S. Augustini e communitate Cantuariensi. Ubi natus sit ignoratur, nec de eo .quidquam certum habetur nisi quod fait fidei propugnator ardentissimus, in cuius defensione mortuus est Cantuariae, mense Decembri, anno MDXXXIX.
Ioannes Jones, apud Clynog Fawr natus est, in comitatu Arvoniensi. Seraphicum Ordinem Fratrum Minorum ingressus, probabiliter apud Pontoise in Gallia, Romae votorum professions in coenobio Arae Coeli se Deo obligavit. In Angliam regressus, propter sacerdotium post quinquennium comprehensus est et condemnatus. Martyr e vivis discessit Southwarcii, die duodecimomensis Iulii, anno MDCLXXIX.
Ioannes Wall, in comitatu Lancastriensiortus, Duaci studuit ac Romae, ubi sacerdos ordinatus est. In patriam reversus, iterum inde Duacum se contulit et Ordini Franciscali nomen dedit. Postquam in comitatu Brangoniensi et in regione vicina viginti amplius annos sacerdotalia munera explevit, martyr occubuit Vigorniae, die vicesimo altero mensis Augusti, anno MDCLXXIX.
Edmundus Campion, Londinii natus, ibidem necnon Oxonii in Collegio D. Ioannis et Duaci, summa cum laude studia absolvit. Societatem Iesu Romae ingressus et Pragae sacerdotio initiatus, in Angliam rediit et tam scriptis quam verbo deficientes catholicorum animos nonnihil confirmavit. Post annum proditus et condemnatus, fidem die primo mensisDecembris, anno MDLXXXI proprio sanguine testatus est.
Robertus Southwell, Norfolciensis, fuit alumnus Collegii Duacensis, sed mox accepit. Deposito munere praefecti studiorum in venerabili Collegio Anglorum in Urbe, sex annos Londinii et in vicina regione ministerium suum explevit et simul ibidem composuit maiorem partem carminum quae ad nostros usque dies magni fiunt. Propter sacerdotium captus et condemnatus, supremum caritatis specimen dedit Tyburni, die vicesimo primo mensis februarii, anno MDXCV. Henricus Walpole, apud Docking natus, in comitatu Norfolciensi, Nordovici et Cantabrigiae studuit, Londinii quoque apud Gray's Inn et denique Romae ubi, Societatem Iesu ingressus, ad sacerdotium promotus est. Sub reditum in Angliam comprehensus, in vinculis in Turri Londiniensi gravissime tortus est, deinde vero Eboraci iudicatus et occisus, die septimo mensis Aprilis, anno MDXCV.
Thomas Garnet, Londinii ortus et in Collegiis primum Audomaropolitano dein vero Vallisoletano in sacris disciplinis eruditus ac sacerdotio auctus est. Post reditum in Angliam Societatem Iesu ingressus est, sed cito ut persecutionis religiosae victima cecidit Tyburni, die vicesimo tertio mensis Iunii, anno MDCVIII.
Edmundus Arrowsmith, natus apud Haydock, in comitatu Lancastriensi, studium doctrinae sacrae Duaci absolvit, ubi etiam presbyteratus ordinem suscepit. Quindecim annos in Anglia curae pastorali addictus fuit et ibidem quoque Societati Iesu nomen dedit. Condemnatus quod placita papalia amplectenda hominibus persuasisset, martyr occubuit Lancastriae, die duodetricesimo mensis Augusti, anno MDCXXVIII. Suffolciensis, in Cantabrigiensi Collegio Corporis Christi studuit, deinde Londinii apud Barnard's Inn et Duaci, demum Homae, ubi sacramentum ordinis sacerdotalis suscepit. In Angliam reversus, in Societatem Iesu, anno insequenti admissus est. Emus memoria in honore habetur propter heroicos labores, quos tempore terribilis luis Londinii grassantis exanclavit, sed mains caritatis signum dedit, cum martyrii sortem alacriter subiit Tyburni, die primo mensis Februarii, anno MDCXL.
Philippus Evans, natus apud Monmouth, studiis dedit operam in Collegio Audomaropolitano et ibi Societati Iesu nomen dedit. Post sacerdotium Leodii susceptum, in Cambria meridiana laboravit, ubi statim captus et condemnatus est eo quod fidem catholicam propagaret. Fertur ei nuntium mortis postridie subeundae allatum esse dum certationis causa pila luderet, sed ipse eo nuntio minime permotus in ludicra exercitatione quieto animo perseverasse. Trucidatus est Cardiffae, die vicesimo altero mensis Iuanno MDCLXXIX.
David Lewis, in comitatu Monumutensi ortus, studuit Romae, ubi sacerdotio auctus est et admissus in Societatem Iesu. In Cambria meridiana deinceps amplius triginta annos verbum Dei praedicavit et sacraments administravit, donec in odium fidei catholicae, die vicesimo septimo mensis Augusti, anno MDCLXXIX, apud Usk interfectus est.
Nicolaus Owen, Oxonii natus coadiutorque temporalis Societatis Iesu factus, peculiarem famam consecutus est propter latebras, quas sacerdotibus per totam Angliam fabricatus est. A persecutoribus catholicorum comprehensus, in Turri Londiniensi gravissime tortus est; noluit tamen quidquam de sacerdotibus vel aliis catholicis patefacere, et denique dum torquetur, die altera mensis Martii, anno MDCVI, in eadem Turri Londiniensi obiit.
Richardus Gwyn, vir laicus, protomartyr Cambriensis, natus est apud Llandiloes, incomitatu Mayumbriensi. Post studies in Cantabrigiensi Collegio D. Ioannis facta, ludi magister fuit, in Flintshire et Denbigshire. Comprehensus eo quod noluisset agnoscere reginam caput Ecclesiae in Anglia, post quadriennem captivitatem invictus in fide, die decimo septimomensis Octobris, anno MDLXXXIV, apud Wrexham martyrium subiit.
Swithusus Wells, vir laicus e loco Bambridge prope Wincentriam, multos annos ludi magister fuit in pago Monkton Farleigh, in comitatu Hantoniensi. Anno iunxci Londinii captus est quod sacerdotem Edmundum Gennings hospitio exceperat, et die decimo mensis Decembris, anno apud Gray's Inn Fields laqueo suspensus.
Philippus Howard, vir laicus, comes de Arundel, Norfolciae ducis filius, ineunte aetate in aula reginae Elisabethae I in gratia et favore fuerat, sed ad meliora conversus, Ecclesiae catholicae reconciliatus est. Comprehensus dum in eo erat ut ad Europam effugeret, deinde egestate et aerumnis in carcere consumptus, martyr die undevicesimo mensis Octobris, anno MDXCV, in Turri Londiniensi obiit.
Ioannes Rigby, vir laicus, in loco Harrock Hall prope Wigan natus, fuerat vilicus apud Cantabrigiense Sawston Hall. Londinii comprehensus capitisque damnatus eo quod Ecclesiae catholicae reconciliatus erat, «parvum est» inquit «prae eis quae Salvator dulcissimus pro mea salute passusest». Vitam pro Christo profudit Southwarcii, die vicesimo primo mensis Iunii, anno MDC..
Margarita Clitherow, orta e familia Middleton, ratifier laica et materfamilias, Eboraci nata, Ianii illius urbis uxor fuit atque virtutibus christianis et artibus domesticis excelluit. In iudicium vocata, damnata est quod sacerdotem hospitio excepisset,cumque causam dicere noluisset, sub magno lapidum pondere ad mortem usque oppressa est Eboraci, die vicesimo quinto mensis Martii anno MDLXXXVI.
Margarita Ward, mulier laica, apud Congleton nata est, in comitatu Cheshirensi, de eiusque tamen iuventute et vita pauca stint memoriae prodita. Capitis fuit damnata quia, fune clam portato, sacerdotem adiuverat ut ab ergastulo Londiniensi in locum Bridwell fugeret. Martyrium ob Christi amorem libenti animo suscepit et Tyburni, die tricesimo mensis Augusti, anno MDLXXXVIII, laqueo suspensaest.
Anna Line, e familia Higham, mulier laica, nata in loco Dunmow intra fines comitatus Exoniensis, post mariti mortem, Londinii domum sacerdotalem curavit ideoque capitis damnata est. Ante patibulum, cum in opprobrium eius verteretur quod sacerdotes excepisset, se nullatenus paenitere asseruit: «ubi unum excepi» inquit «utinam mine excipere potuissem!». Die vicesimo septimo mensis Februarii, anno MDCI, Tyburni collo suspensa est et sic intravit in gloriam Christi.
Mirabile autem est non solum quo vigore et virtute, verum etiamqua animi alacritate et laetitia omne genus tormenta hi passi sint mortemque oppetiverint, praeclaro cunctis spectaculo ipsique interdum carnifici intimae atque insuetae permotioni. Non enim aetas, non corporis infirmitas, non sexus lenitas obstitit quominus firmi vim subirent, patibulum scanderent ad extremamque vitam animosi profiterentur unam a Christo conditam esse catholicam Ecclesiam. Addendum praeterea est eos omnes, mortem subeuntes, pro regis et patriae salute atque utilitate Deum esse deprecatos, insectatoribus ignovisse, Christi exemplum secutos.
Horum igitur egregia facta praecipuam causam habuimus cur, sicut Nostri in Romano Pontificatu Decessores eis beatorum caelitum gloriam decrevissent, eosdem Nos sanctos merito esse habendos et colendos statueremus; idque vero perfectis de more perficiendis. Nam Ioannes XXIII, proximus Decessor Noster, votis et precibus obsecundans nonnullorum S. R. E. Cardinalium, in primisque Villelmi Godfrey bo. me., olim Archiepiscopi Vestmonasteriensis coetusque episcopalis Angliae et Cambriae praesidis, omnium praeterea eiusdem nationis Episcoporum, item venerabilis Fratris tunc temporis in Anglia Delegati Apostolici, Abbatum Generalium Ordinis Cartusianorum et Congregationis Anglicae Ordinis Sancti Benedicti, Prioris Generalis Ordinis Sancti Augustini, Moderatorum Generalium Ordinis Fratrum Minorum et Societatis Iesu, plurimorum denique Anglorum civium, die vicesimo quarto mensis Maii, anno MDCCCLXI, decretum edi permisit ad iterum sumendam causam de quadraginta iisdem beatis martyribus sanctorum catalogo accensendis, idcirco praesertim quod constans in Anglia et Cambria exstaret eorum sanctitatis fama. Attamen, quo clarius apertiusque de martyrio deque martyrii causa nonnullorum ex his beatis constaret, videlicet: Cuthberti Mayne, Radulfi Sherwin, Alexandri Briant, Ioannis Paine, Lucae Kirby, Ioannis Houghton, Augustini Webster, Roberti Lawrence, Richardi Reynolds, Ioannis Stone et Edmundi Campion, sollertes accurataeque investigationes peractae sunt a peritissimis rerum historicarum viris, Sacrae Congregationi Rituum addictis; deque iis postquam absolute Nobis relatum est, die quarto superioris mensis Maii, ediximus etiam undecimbeatos illos certissime pro catholica retinenda et defendenda fide ultrosupplicium passos esse. Quoniam autem quadraginta omnium martyrum patrocinio nonnulla tradebantur a Deo effecta miracula, quae eorum maximi visa erant momenti Apostolicae Sedis iudicio proposita sunt. Ut vero Pius XI, im. mem. Decessor Noster, sanctorum honores decrevit Ioanni Fisher et Thomae More de miraculis eorum intercessione a Deo forte patratis nulla habita disceptatione, ita Nos, die tricesimo mensis Iulii, superiore anno, decrevimus ut unum, huius canonizationis peragendae causa, miraculum sufficeret. Iussimus ergo ulterius investigari praesumptam sanationem miraculosam Ioannae Matthewman, quae, quadraginta his beatis martyribus in auxilium vocatis, a tumore maligno seu fibro-sarcomate laevae scapulae lente, perfecte, stabiliter praeterque naturae modum ferebatur convaluisse. Quod profecto interim constituta Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum, pro suo munere negotiique magnitudine diligentissime effecit, peculiareque hoc super negotio decretum auctoritate Nostra edidit, die quarto superioris mensis Maii. Itaque in sacro Consistorio, die duodevicesimo praeteriti mensis Maii, in aedibus Vaticanis habito, post auditam sententiam sive plurimorum Patrum Cardinalium sive sacrorum Antistitum, quibus nempe ius fuit mentem suam de hac re significandi, eosdem beatos in sanctorum numerum referri velle eisque agnosci honores statuimus, quos solet catholica Ecclesia iis tribuere qui in caelesti gloria bene actae vitae praemia viris mulieribusque consecuti sunt.
Quod Deo iuvante hodie fecimus, idque undique gentium maxique populi laetitia. In Petriano enim templo, meque ex Anglia et Cambria congregatis coetibus, plurimis astantibus S. R. E. Cardinalibus, sacris Romanae Curiae et catholicae Ecclesiae Praesulibus, nonnullis quoque Anglicanis egregiis viris, precibus concedendum esse aestimavimus venerabilis Fratris Nostri Pauli S. R. E. Cardinalis Bertoli, Praefecti Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, petentis ut quadraginta e pluribus Angliae et Cambriae beatis martyribus sanctos renuntiaremus. Antea igitur sanctis Caelitibus invota vocatis divinoque implorato Paraclito ut superni sui luminiscopia iterum iterumque menti Nostrae coruscaret, ut supremus universae Ecclesiae Magister haec verba sollemniter pronuntiavimus:
Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, beatos Cuthbertum Mayne, Radulfum Sherwin, Alexandrum Briant, Ioannem Paine, Lucam Kirby, Edmundum Gennings, Eustatium White, Polydorum Plasden, Ioannem Boste, Ioannem Almond, Ioannem Southworth, Villelmum Ioannem Plessington, Ioannem Lloyd, Ioannem Kemble, Ioannem Roberts, Ambrosium Barlow, Albanum Roe, Ioannem Houghton, Augustinum Webster, Robertum Lawrence, Richardum Reynolds, Ioannem Stone, Ioannem Jones, Ioannem Wall, Edmundum Campion, Robertum Southwell, Henricum Walpole, Thomam Garnet, Edmundum Arrowsmith, Henricum Morse, Philippum Evans, David Lewis, Nicolaum Owen, Richardum Gwyn, Swithunum Wells, Philippum Howard, Ioannem Rigby, Margaritam Clitherow, Margaritam Ward, Annam Line, sanctos esse decernimus et definimus, ac sanctorum catalogo ascribimus, statuentes eos in universa Ecclesia pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Quibus verbis prolatis, has Litteras Decretales confici et expediri iussimus. Deinde, post grates omnipotenti Deo una cum astantibus actas, de Sanctis modo renuntiatis eorumque mira virtute sermonem habuimus eorumque patrocinium, augustiore ritu divinum sacrificium ad aram maximam facientes, primi invocavimus, ut grave tandem sanetur vulnus Christianorum familiae illatum, postquam Anglicana Ecclesia ab hac Apostolica Sede separata est, atque expeditior evadat iter, quod ad pristinam communionem inter utramque redintegrandam perducit. Omnibus igitur quae inspicienda erant bene perpensis, quae supramemoravimus universae Ecclesiae renuntiamus, mandantes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis editis, mane tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem omnino tribuatur fides, quae his haberetur, si ostenderentur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificates Nostri octavo.
Ego PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Ego FERNANDUS Episcopus titulo Ecclesiae Suburbicariae Veliternae, Cardinalis CENTO.
Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus titulo Ecclesiae Suburbicariae Tusculanae, Cardinalis CICOGNANI.
Ego IOSEPHUS Episcopus titulo Ecclesiae Suburbicariae Sabinensis et Mandelensis, Cardinalis FERRETTO.
Ego ALFREDUS tit. S. Mariae in Dominica Presbyter Cardinalis OTTAVIANI.
Ego CAROLUS tit. S. Agnetis extra Moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.
Ego ALBERTUS tit. S. Pudentianae Presbyter Cardinals DI JORIO.
Ego FRANCISCUS tit. SS. duodecim Apostolorum Presbyter Cardinalis ROBERTI.
Ego PAULUS tit. S. Andreae de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego ARCADIUS MARIA tit. Immaculati Cordis B. M. V. Presbyter Cardinalis LARRAONA
Ego VILLELMUS THEODORUS tit. S. Theodori in Palatio Presbyter Cardinalis HEARD.
Ego Aloisius tit. S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis TRAGLIA.
Ego IOSEPHUS tit. S. Priscae Presbyter Cardinalis DA COSTA NUNES.
Ego ILDEBRANDUS tit. S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI.
Ego EFREM tit. S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.
Ego IOSEPHUS tit. S. Athanasii Presbyter Cardinalis SLIPYI.
Ego FRANCISCUS tit. SS. Petri et Pauli in Via Ostiensi Presbyter Cardinalis Ĺ EPER.
Ego IOANNES tit. SS. Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis VILLOT.
Ego CAESAR tit. Dominae Nostrae a Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.
Ego AGNELLUS tit. Praecelsae Dei Matris Presbyter Cardinalis Rossi.
Ego IOSEPHUS tit. S. Mariae Liberatricis ad Collem Testaceum Presbyter Cardinalis BELTRAMI.
Ego GABRIEL MARIA tit. S. Sabinae Presbyter Cardinalis GARRONE.
Ego MAXIMILIANUS tit. SS. Cordis Iesu ad Castrum Praetorium Presbyter Cardinalis DE FURSTENBERG.
Ego ANTONIUS tit. S. Mariae supra Minervam Presbyter Cardinalis SAMORÈ.
Ego PETRUS tit. S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis PARENTE.
Ego CAROLUS tit. S. Marcelli Presbyter Cardinalis GRAND.
Ego ANGELUS tit. SS. Ambrosii et Caroli ad Viam Latam Presbyter Cardinalis DELL'ACQUA.
Ego DINUS tit. Sacratissimi Cordis Iesu Christi Regis Presbyter Cardinalis STAFFA.
Ego ARTURUS tit. S. Petri in Monte Aureo Presbyter Cardinalis TABERA ARAOZ.
Ego IOANNES tit. Iesu Divini Magistri Presbyter Cardinalis WRIGHT.
Ego AEGIDIUS S. Iosephi ad Viam Triumphalem Diaconus Cardinalis VAGNOZZI.
Ego PERICLES S. Apollinaris Diaconus Cardinalis FELICI.
Ego PAULUS S. Hieronymi a Caritate in Via a Monte Serrato Diaconus Cardinalis BERTOLI.
Ego SILVIUS S. Agathae Diaconus Cardinalis ODDI.
Ego IOSEPHUS Omnium Sanctorum in Via Appia Nova Diaconus Cardinalis PAUPINI.
Ego IACOBUS S. Eustachii Diaconus Cardinalis VIOLARDO.
Ego IOANNES SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis WILLEBRANDS.
Ego MARIUS S. Ioannis Decollati Diaconus Cardinalis NASALLI ROCCA A CORNELIANO.
Ego SERGIUS SS. Nominis Mariae ad Forum Traiani Diaconus Cardinalis GUERRI.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S. R. E. Cancellarius |
PAULUS Card. BERTOLI |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 4, pp. 257-269
© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana