PAULUS PP. VI
EPISTULA AD ARTURUM ELCHINGER,
ARGENTORATENSEM EPISCOPUM,
SEPTIMO VOLVENTE SAECULO
EX QUO CATHEDRALE TEMPLUM RITE
DEDICATUM EST
ARGENTORATI CATHEDRALE
Argentorati Cathedrale Templum, quod ob exstructae molis pulchritudinem, pretiosa artis monumenta religiosasque memorias iure merito eximium istius urbis decus habetur, in praesenti nova — quadam luce refulgere videtur, cum hoc volvente anno septimum saeculum exeat, ex quo rite dedicaturn est.
Provido igitur consilio, Venerabilis Frater, statuisti, ut ad hunc digne recolendum eventum sollemnia agerentur; quae animo et mente participantes, probe confidimus eadem ad vitam christianam ista in dioecesi promovendam plurimum esse valitura. Etenim haec celebratio, si opportunitatem vobis praebebit in mentem revocandi vicissitudines huius templi, quae cum religiosa ac civili historia Alsatianae regionis arcte conectuntur, haud minori utilitati profecto etiam erit ad fovendas provehendasque christiani gregis cum Pastore suo necessitudines, cum in ecclesia cathedrali «Episcopi cathedra consistat, quae est unitatis, ordinis, potestatis, veracisque magisterii cum Beato Petro coniuncti tamquam cardo», eademque imago sit «aspectabilis Christi Ecclesiae, quae in terrarum orbe et precatur, et canit, et adorat; est nimirum putanda Mystici eius Corporis, cuius membra in unam conglutinantur compagem, supernorum donorum roratione nutrita» (Mirificus Eventus: AAS 57, 1965, pp. 948-49).
Iuvat etiam in memoriam revocare hanc celebrationem opportune incidere in tempus, quo Annus Sacer in Urbe agitur, cui quidem spiritualem renovationem et reconciliationem esse potissimum propositas voluimus. Nam post tot religiosa discidia et cruentas Nationum contentiones, quibus superioribus aetatibus regio ista vexata fuit, Argentoratense templum tandem factum esse videtur veluti signum reconciliationis et pacis. Hoc testantur vel ipsi verba inscripta vitreis absidis fenestris, quas Nationes, Consilii Europae membra, eo proposito donaverunt, ut futuris aetatibus monerent «medio saeculo XX Europae populos in Argentoratum urbem convenisse, ut suis contentionibus finem imponerent».
Pergant igitur istius dioecesis fideles turmatim hoc templum adire, ut divite haustu pietatem suam alant et augeant. Non solum autem nunc, sed alio etiam quovis tempore, hic locus sit quasi salutis perfugium, ubi homines mundi contentione et strepitu fracti, animos queant ad Deum erigere, fratribus ex animo reconciliari, ac tuto viam invenire, qua itur ad illam sempiternam domum Dei, quae terrestri templo significatur.
Haec habuimus, quae ad te, Venerabilis Frater, fausta hac data occasione amanti animo scriberemus. Denique tibi ceterisque sacris Praesulibus, Magistratibus et cunctis, qui praedictis sollemnibus intererunt, Benedictionem Apostolicam, caelestium bonorum auspicem, volentes impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Septembris, anni MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana